- CASTANEA
- I.CASTANEAuna ex quatuor speciebus nucum γενικωτάταις, quarum nomina apud Graecos, τὸ κάρυον, nux iuglans, τὸ λεπτοκάρυον, minuta nux, τὸ ἀμύγδαλον, amygdalum, καὶ τὸ Κάςτανον, Castanea. Quibus Ausonius pineam nucem adiungit, Technopaegn. de Cibis, v. 10.Et duplici defensa putamine quinque genus nux.Alii tamen, qui quatuor genera nucum tantum faciunt, quarunt nucleus proprie dicitur, quod intus est, castaneas ab hoc censu excludunt, et glandibus, ταῖς βκλάνοις, adscribere malunt. Apicius, de nucleis hoc: nuces maiores, nucleos pineos, amygdala avellana. Διὸν certe βάλανον castaneam, vocat Theophrastus, Histor. Animal. l. 3. c. 6. Intetim πλατέα κάρυα Graecis proprie Castaneae, ut videre est apud Xenophontem, Α᾿ναβάσ. l. 5. ubi de Mossynaecis, et Dioclem laudatum Athenaeo, l. 2. situ enim ac facie planae sunt, non prorsus rotundae; nempe communes. At Sardianae. quae optimae, figurâ rotundiore fuisse videntur: Hinc duas species castanearum apud Graecos, recenset Philotimus apud eundem, τὀ πλατὺ, καὶ τὸ καλούμενον Σαρδιανὸν, quorum hoc posterius δυσκατέργαςτον appellat, ob rationem iam dicendam, de Tarentinis, ex Plinio l. 15. c. 23. Tarentinae faciles, nec operosae cibo, planae figurâ. Rotundior, quae balantis vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura. Plana est et Salartana, Tarentina minus tractabilis, Ubi maxime purgabilem vocat balaniten, h. e. facillime purgari et echinô suô exui. Echini enim proprie calices seu operimenta castanearum dicuntur, ut quae revera ἐχινώδη seu ἐχίνῳ ὅμοια, echino similia sunt. Hinc virides echini Calpurnio. Et Servins ad illud, Eclog. 7. v. 53.------Castaneae hirsutae. adhuc, inquit, intra suos echinos locatae, et aculeis undique rigentes. Sed et iulos castaneae habent, vel βρύα ἰουλώδη, qui non tam άνθήσεις vel ἄνθη flores, quam προανθήσεις sunt; praeter eos enim, tum in iuglandibus, tum in castaneis, suus flos ostenditur, ea parte quâ fructus erumpit, in ipsius fructus apice. Porro Euboicae quoque nuces, Εὐβόικὰ κάρυα, et simpliciter Εὐβοικὰ, castaneae eidom Theophrasto dicuntur, Histor. l. 1. c. 18. τὰ μὲν δερματικὰ ἡ βάλανος καὶ τὸ Ε???βοϊκὸνCoriô teguntur glandes et Euboicae nuces. Et l. 4. c. 7. ubi in Euboea et circa Magnesiam magnâ copiâ reperiri ait. Sic Hesychius. Εύβοϊκὰ, τὰ καςτάνια: et Nicander.------ λόπιμον κάρυόν τεΕὐβοέες, βάλανόν τε μετεξέτερος καλέουσι, etc.Quod vero supra dictum, quosdam Διὸς βαλάνους, Iovis glandes, de castaneis interpretari, maxime de sativis intelligendum, quae vulgo marrons Gallis dicuntur, cum reliquas simplicier chastaignes vocent. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 60. et seqq. Hodie Rekinga in Imperio Sinensi castaneas fert laudatissimas et maximas: sed urbs Xunking, in Suchuen eas, quae aliquantulô tempore ore contentae, suâ sponte, sacchari instar, liquescunt. Auctor Sinae et Euorpae, c. 36. A'castaneis, Latinis inferioris aevi Castaninus, Gallis Chastaigne, color dicitur, vel idem vel ei affinis, quem φοίνικα et ςπάδικα Graeci, Latini badium, in equis, dixêre. Obrinet praecipue in capillis, qui rufi sunt coloris, non nimium pressi, nec nimium saturi, etc. Idem Salmas. ibid. p. 1330. Vide quoque infra Phoenix.II.CASTANEAurbs circa Peneum fluv. Strabo. Et Magnesiae Plin. l. 4. c. 9. Eudoxus per scribit. Gentile Castavaeus. Steph. Ab hac urbe, (nisi a priori malis) nuces, quae Castaneae dicuntur, quas Nicandri Scholiastes duplicis generis facit, Καςτάνων, inquit το μὲν λοπιμὸν, τὸ δὲ μαλακόν. Ita Virgil. distinguit, Eclog. 7. v. 53.Stant et iuniperi, stant Castaneae hirsutae.Et Eclog. 1. v. 82.Castaneae molles, et pressi copia lactis.Vide mox dicenda.III.CASTANEAvulgo Chasteigneres, nomen Familiae in Gallia illustris, de qua Andr. Duchesnius inregrum edidit commentarium. Saeculô XII. in tres ramos divisa est, per tres Fratres, Theobaldum, Iohannem et Wilhelmum, filios Theobaldi: Dominos de la Chasteigner aye (quorum hereditatem tandem saeculô XIV. Maria Theobaldi VI. filia marito Savarito de Rivonne attulit) de la Meilleraye et Reaumur ac demum du Brevil de Challans. In qua ultima linea, una Dominorum de Bougon superiori saeculô desiit, alia Dominorum du Brevil hereditate in familiam Bellimontiam (Baumont) inserta est: solâ Dominorum de la Lardire et de la Groliere superstite. Medium quod concernit ramum, is denuo in tres palmites excerevit: quorum tertius Dominorum de Reaumur proximô saeculô exaruit, nec non alter Dominorum de Avaux. Praecipuus vero fuit Dominorum de S. George de Rexe; e quibus descendunt Domini du Verger, de Andonville, de la Gabillere, des Tousches: Primogeniti autem sunt Domini de la Rochepoxay, atque de Abain. post hos Comites de Chinsse. Et quidem Castaneos Rupipozeos quod attinet, Petrus, exstinctus A. C. 1474. ex Iohanna de Vareze pater fuit Guidonis, qui mortuus A. C. 1506. reliquit ex Magdalena Puteana Iohannem III. quem mortuum A. C. 1567. ex Claudia de Monleon Du. de Touffu et Talmond, excepit filius Ludovicus Dn. De Abain B. de Malval et Previlly, qui obiit A. C. 1595. Eô, et Claudia Puteatrâ, genitus Iohannes IV. frater Henrici Ludovici Castanei, doctissimi Pictavorum Episcopi, pater fuit Caroli Dn. de Rocheposay et Abain nati A. C. 1628. Ludovici, Abbatia Belliportuensis, Iohannis et Annae; ex Diana de Fonseque, cuius proavus Rodericus Fonseca ex Comitibus de Monte Regio Montereyo in Hispania oriundus fuir. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr: Nobil. Europ. Tom. 2. p. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.